Latin
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHIlippi Melanthonis Liber Sextus, collectus et
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis munera grata sunt Iona
Quae nostro populo, mihique, mittis,
Nam sunt pignora mentis haec amicae,
Optabat sibi Zopyros tot esse,
Duro cortice punicum quot intus
Malum grana tegit, Darius olim,
Et fido mihi gratiora amico,
Quae sint munera nulla ferre possum.
Non duraturas statuas et marmora quondam,
Caesaribus dederat Martia Roma suis.
Sunt mihi grata magis statuis et marmore, amici,
Pectore sincero qualiscumque dabunt.
Ligna mihi dulces sucos sudantia mitte,
Certior est morbo nulla medela meo.
Piniciani etiam librum mihi mitte Georgi,
Qui variis rebus nomina certa facit.
Omnia habent inter sese communia amici,
Utor et officiis hinc ego saepe tuis.
Et quamquam tua me vincat fortuna merendo,
Non tamen ingrato pectore dona fero.