Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHIlippi Melanthonis Liber Sextus, collectus et, DE COMITIIS AUGUSTAnis ad Bernhardum.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dicere quam mallem tibi litera nostra salutem,
Hinc a Vindelica quae venit urbe, feret.
Caesar ubi leges cunctis fert gentibus aequas,
Carolus haud illo quem regit Orbe minor
Quod toties Domino scribis Bernharde, mihique,
Nec sinis ex animo nos cecidisse tuo.
Moribus ista tuis pietas est digna, fideque
Cognita quae multis casibus ante fuit.
Hoc tamen officio coepit iam notior esse,
Quo nobis possit gratius esse nihil.
Si quaeris rerum quae fit fortuna mearum
Accipe, de multis pauca referre volo.
Nondum damnata est docti pia causa Lutheri,
Caesaris et nondum voce notata boni est.
Nos tamen iniustis odiis crudeliter urgent,
Eccius atque isto saevior hoste Faber.
Caesaris hi pectus, quo nil est mitius usquam,
Irritant miris artibus atque dolis.
Ipse tamen Caesar cunctatur tardus ad iram,
Nec subito in cives tristia bella movet.
Atque in difficili causa, quod principe dignum est,
Iudicium sapiens praecipitare cavet.
Interea curis ego pene absumor acerbis,
Namque animum patriae saeva pericla movent.
Nullaque sunt tantas inter solacia curas,
Has nisi Pontanus quod revelare studet.
Quo nemo in tanto numero praestantior uno est
Eloquio, et veris perpetuisque bonis.
Pulchrius haud videas inter spectacula quidquam,
Quae domino facit urbs officiosa suo.
Quam cum dicturus Pontanus solverit ora,
Et regum attendit curia magna virum.
Ipse suos oculos Caesare defigit in unum,
Et Deus unius pendet ab ore viri.
Sic Ithaci eloquium mirata est Graecia quondam,
Quod velut hibernas fudit ab ore nives.
Haec Bernharde Patris debes praeconia vera
Pontanis etiam commemorare tuis.
Ut patrias laudes primis mirentur ab annis,
Et virtute velint posse referre patrem
Totius expectas conventus forsitan acta,
Sed mens aegra vetat scribere plura, vale.