# Epigrammatum libri sex 6

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHIlippi Melanthonis Liber Sextus, collectus et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6

Aurea dent alii monumenta Epireaque vasa,
Saturnalitio Xenia grata Deo.
Nos calamos damus, exiguum tibi munus, habere,
Has solas nobis esse putabis opes.
Sit modo donantis mens candida, saepe redire
Munere pro parvo gratia magna solet.
Est mihi quae scite Graiorum pingere possit
Penna notas, digitis apta futura tuis.
Non Pharios umquam calamos praeponere possis,
Huc ades a nobis hoc tibi munus erit.
Cum Demosthenis atque Luciani
Uno Pete volumine atque fasce
Iungis, seria vis iocis opinor
Urbanis lepidisque temperare.
Sed si ludere vis probe et iocari,
Ponenda est Cynica ista barba Pete.
Prandebit Fuchsus mecum gratissimum hospes,
Hic animaeque meae pars Ioachimus erit.
Addere convivam cupio te noster Apelle,
Delectant illos non nisi, crede, boni.
Ergo veni tecumque iocos adferto, salesque
Condimenta epulis illa futura meis.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
