# Epigrammatum libri sex front.1.2.11-12

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, front.1.2.11 to front.1.2.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/front.1.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/front.1.2.11

Accipe igitur Illustrissime adolescens et Inclute Princeps, patriae et afflictarum Ecclesiarum spes summa, et secundum Deum unica, accipe hilari vultu, quae se tibi offerunt atque dedunt, Albiacas natas ex patre Melanthone Musas, quae se tibi ita commendant, ut et hoc tempore de amplissimi ingenii, doctrinae, et Heroicarum virtutum tuarum, non minus quam incolumitatis et fortunarum cottidianis, et numquam desituris, iuvante Deo, incrementis tibi gratulentur, et simul rogent, quod pro Heroica indole tua sponte facturus es, ut digna Principis tantae spei benevolentia sese complectare, de quibus hoc ? rursum polliceor, te, quo maior in eas animi tui propensio futura est, eo plus ex iis tandem et utilitas et verorum ornamentorum indolis atque ingenii reportaturum. Postremo Deum aeternum Patrem per filium coaeternum et … generis humani Iesum Christum omni animi contentione oro, ut illustrissimum patrem in ista laudabili senecta, et te florentem aetate tantoque patre dignissimum filium, ac patris sola me unicum in terris communi patriae Ecclesiae, litteris, paci subditorum, posteritati et rebus bonis omnibus, atque ita utrumque utrique inter orbi terrarum salutares Principes diu servet incolumes et beatos. Bene et feliciter valete. Witebergae VIII. Cal. April, qui est dies et assumptae humanae naturae et sacrificii Filii Dei, ut Ecclesiae historia docet et cetera Anno 1563. Inclutae et illustrissimae celsitudinis ? Servus Petrus Vincentius Vratislaviensis Professor in Academia Witebergensi et cetera

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
