# Historia de Vita et Actis Lutheri 1.13-16

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri, Lines 1.13-1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/historia-de-vita-et-actis-lutheri/1.13

Florebant autem eo tempore Scholae Grammaticae in Saxonibus urbibus mediocriter, quare cum Martinus ingressus esset annum quartum deimum, una cum Iohanne Reinec(?), cuius postea virtus fuit excelles, et virtute parta auctoritas in his Regionibus magna, Magdeburga missus est, fuitque mutua benevolentia inter hos duos Lutherum et Reinecumsem per eximia, seu ab aliquo naturae consensu, seu ab illa puerilium studiorum societate orta, nec tamen diutius anno mansit Lutherus Magdeburgae.
Deinde in schola Isennacensi quadriennio audivit Praeceptorem rectius et dexterius tradentem Grammaticen, quam alibi tradebatur, Nam huius ingenium memini a Luthero laudari. In eam autem urbem missus est, quod mater in iis locis honesta et veteri familia nata fuerat: hic absolvit grammaticum studium, cumque et vis ingenii acerrima esset, et imprimis ad eloquentiam idonea, celeriter aequalibus suis praecurret, et verbis et copia sermonis in loquendo, et in scribenda soluta oratione, et in Versibus coeteros adolescentes, qui una discebant, facile vicit.
Degustata igitur literarum dulcedine, natura flagrans cupiditate discendi, appetit Academiam, tanquam fontem omnium doctrinarum. Et omnes artes ordine percipere tanta vis ingenii potuisset, si Doctores idoneos invenisset, et fortassis ad leniendam vehemantiam naturae mitiora studia Philosophiae, et cura formandae orationis profuissent. Sed incidit Erfordiae in eius aetatis Dialecticen satis spinosam, quam cum sagacitate ingenii praeceptionum causas et fontes melius quam coeteri perspiceret, cito arripuit.
Cumque mens avida doctrinae, plura et meliora requireret, legit ipse plaerque veterum Latinorum scriptorum monumenta, Ciceronis, Virgilii, Livii et aliorum. Haec legebat, non ut pueri, verba tantum excerpentes, sed ut humanae vitae doctrinam, aut imagines, Quare et consilia horum scriptorum et sententias proprius aspiciebat, et ut erat memoria fideli et firma, plaeraque ei lecta et audita, in conspectu et ob oculos erant. Sic igitur in iuventute eminebat, ut toti (sic?) Academiae Lutheri ingenium admirationi esset.

---

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/hist.html.
