# Historia de Vita et Actis Lutheri 1.17-19

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri, Lines 1.17-1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/historia-de-vita-et-actis-lutheri/1.17

Ornatus igitur gradu Magisterii Philosophici, cum natus esset annum vicesimum, de consilio propinquorum, qui hanc tantam vim ingenii et facundiam iudicabant in lucem et ad Rempublicam educendam esse, inchoat iuris studium. Sed brevi post, cum natus esset annum unum et vicesimum, subito praeter parentum et propinquorum opinionem, venit ad Collegium Monachorum Augustinianorum Erphordiae, seque recipi petit. Receptus, iam non solum acerrimo studio doctrinam Ecclesiae discit, sed etiam summa disciplinae severitate se ipse regit, et omnibus exercitiis lectionum, disputationum, ieiuniorum, precum omnes longe superat. Erat autem natura, quod saepe miratus sum, in corpore nec parvo nec imbecilli, valde modici cibi et potus, vidi continuis quatuor diebus, cum quidem recte valeret, prorsus nihil edentem aut bibentem, vidi saepe alias multis diebus quotidie exiguo pane et halece contentum esse.
Occasio autem ingrediendi illud vitae genus, quod pietati et studiis doctrinae de Deo existimavit esse convenientius, haec fuit, ut ipse narrabat, et ut multi norunt. Saepe eum cogitantem attentius de ira Dei, aut de mirandis poenarum exemplis, subito tanti terrores concutiebant, ut paene exanimaretur. Ac vidi ipse, cum in quadam doctrinae disputatione propter intentionem consternatus, in vicino cubiculo se in lectum collocavit, ubi hanc sententiam crebro repetitam miscuit invocationi, conclusit omnes sub peccatum, ut omnium misereatur. Hos terrores seu primum, seu acerrimos sensit eo anno, cum sodalem, nesaoquo(?) casu interfectum, amisisset.
Non igitur paupertas, sed studium pietatis eum in illud viae monasticae genus induxit, in quo etsi doctrinam in scholis usitatam quotidie discebat, et Sententiarios legebat, et in Disputationibus publicis labyrinthos aliis inextricabiles, diserte multis admirantibus explicabat, tamen quia in eo vitae genere non famam ingenii, sed alimenta pietatis quaerebat, haec studia tanquam parergatractabat, et facile arripiebat illas scholasticas methodos. Interea fontes doctrinae caelestis avide legebat ipse, scilicet scripta Propheticae et Apostolica, ut mentem suam de Dei voluntate erudiret, et firmis testimoniis aleret timorem et fidem. Hoc studium ut magis expeterat, illis suis doloribus et pavoribus movebatur.

---

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/hist.html.
