# Historia de Vita et Actis Lutheri 1.56-59

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri, Lines 1.56-1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/historia-de-vita-et-actis-lutheri/1.56

Rege etiam studia doctrinae, et guberna ac serva has politias et earum disciplinam, quae sunt hospitia tuae Ecclesiae et studiorum, Cum ideo genus humanum condideris, ut ab hominibus agnoscaris et invoceris, quare et illustribus testimoniis te patefecisti, non sinas deleri haec agmina, in quibus doctrina tua sonat. Cumque Filius tuus Dominus noster Ihesus Christus aditurus agonem suum precatus sit pro nobis: Pater, sanctifica eos in veritate, Sermo tuus est veritas. Ad huius nostri Sacerdotis praecationem nostra vota adiungimus, et petimus una cum ipso, ut tua doctrina semper luceat in genere humano, et nos gubernet. Haec quotidie praecantem et Lutherum audiebamus, et inter haec vota anima eius ex mortali copore placide evocata est, cum iam ageret annum sexagesimum tertium.
Habet posteritas multa monumenta et doctrinae et pietatis ipsius. Edidit scripta [Greek] didaskalika, in quibus doctrinam complexus est salutarem, et necessariam hominibus, erudientem bonas mentes de poenitentia, de fide, et veris fructibus fidei, de usu Sacramentorum, de discrimine Legis et Evangelii, de discrimine Evangelii et Philosophiae, de dignitate politici ordinis, denique de praecipuis Articulis doctrinae, quam in Ecclesia extare necesse est.
Deinde addidit [Greek] elengtika, in quibus refutavit multos errores perniciosos hominibus. Edidit et [Greek] Ex�ngktika, id est, enarrationes plurimas in Prophetica et Apostolica scripta, quo in genere etiam inimici fatentur, eum superare omnium enarrationes, quae extant.
Haec merita esse magna omnes piae mentes intelligunt, sed profecto utilitate et labore aequat haec opera, interpraetatio veteris et novi Testamenti, in qua tanta est perspicuitas, ut vice Commentarii esse possit ipsa germanica lectio, Quae tamen non est nuda, sed habet adiunctas eruditissimas annotationes, et singularum partium argumenta, quae et summam doctrinae coelestis monstrant, et de genere sermonis erudiunt Lectorem, ut ex ipsis fontibus bonae mentes firma testimonia doctrinae sumere possint. Volebat enim Lutherus non detinere in suis scriptis, sed ad fontes deducere omnium mentes. Ipsam vocem Dei audire nos voluit, hac voluit in multis accendi veram fidem et invocationem, ut Deus vere celebraretur, et multi fierent haeredes vitae aeternae.

---

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/hist.html.
