Latin · ~7 min
Lines 1.60-1.61
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.60-61
Not analysed yet
Hanc voluntatem et hos tantos labores et grata mente praedicare decet, et exempli causa meminisse, ut nos quoque pro suo quisque modo ornare Ecclesiam studeat. Nam ad hos duos fines praecipue tota vita, et omnia vitae studia et consilia referenda sunt, Primum, ut Dei gloriam illustremus: Deinde, ut Ecclesiae prosimus. De quorum altero dicit Paulus, Omnia ad gloriam Dei facite. De altero Psalmus CXXII Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. Et additur dulcissima promissio in eodem versu, Eos qui diligunt Ecclesiam faelices et beatos fore. Haec coelestia mandata et hae promissiones invitent omnes, ut Ecclesiae doctrinam recte discant, ament ministros Evangelii, et salutares Doctores, et conferant studium et operam ad verae doctrinae propagationem, et ad verae Ecclesiae concordiam tuendam.
S e q u u n t u r A c t a Reverendi Patris D. Martini Lutheri, coram Caesare Carolo V. Principibus, Electoribus. &Imperii oridinibus, in Comitiis Principum Vuormatiae. Anno Salutis Nostrae MDXXI post Dominicam Misericordia Domini, feria tertia, Doctor Martinus Lutherus Vuormatiam ingressus est, vocatus a Carolo Imperatore, eius nomine V. Rege Hispaniarum, Archiduce Austriae &c. qui primo Imperii sui anno, primum conventum Principum in ea urbe regia celebravit. Cum autem ante triennium Paradoxa quaedam disputanda proposuisset Vuittebergae in Saxonibus D. Martinus, adversus Tyrannidem Romani Episcopi, (quae tamen interea a Pontificiis varie lacerata, damnata &exusta fuerunt, a nullo tamen aut scripturis aut rationibus convicta) coepit res ad tumultum spectare, vulgo causam Evangelii adversus Clericos tuente. Et ob id bonum videbatur, instigantibus Romanis Legatis, ut ipse Lutherus, accerseretur Faeciali Caesareo, &literis salui conductus in hoc a Caesare &principibus datis. Accersitur, venit, ac divertit in Curiam Rhodiensium militum, seu quos vocant, Tutonici ordinis, ubi hospitio collectus est, &a multis Comitibus, Baronibus, Equitibus auratis, Nobilibus, Sacrificis &Prophanis in multam usque noctem salutatus ac requisitus.