# Historia de Vita et Actis Lutheri 1.62-65

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri, Lines 1.62-1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/historia-de-vita-et-actis-lutheri/1.62

Caeterum multis & adversariae partis & aliis, adventus eius prorsus praeter opinionem acciderat, nam etsi per nuncium Imperialem, & datis literis publicae fidei, accersitus erat, Tamen quia parcis diebus, antequam veniret, publice & palam affixis literis eius libri damnati erant, nemo existimabat eum, hoc praeiudicio condemnatum, adventurum esse. Et cum in vicino oppido Oppenheim, ubi primum haec rescivit Lutherus, ab amicis eius deliberatio haberetur, ac plaerique consulerent, ne se ipse exponeret periculo, cum videret haec principia contra datam fidem fieri, Auditis omnibus, ipse magno animo respondit, Mihi vero, quia vocatus sum, decretum & certum est ingredi in urbem, in nomine Domini Ihesu Christi, etiamsi scirem tot Diabolos mihi oppositos, quot sunt tegulae in omnibus totius orbis tectis, &c.
Altero die post adventum eius, feria quarta, Vir nobilis, Magister equitum Imperii, Ulricus de Pappenheim, a Caesare missus, ante prandii tempus venit, indicans Doctori Martino Caroli Imperatoris mandatum, ut hora pomeridiana quarta, apud Caesaream Maiestatem, Principes, Electores, Duces, & reliquos Imperii Ordines sese sistat, auditurus ad quid accersitus sit, Quod Doctor Martinus, ut debuit, accepit.
Ac statim post horam quartam auditam eius diei, venit D. Ulricus de Pappenheim, & Casparus Sturm Faecialis per Germanias Caesareus, (quo Caduceatore e Vuiteberga erat excitus, ac Vuormatiam usque deductus D. Martinus) qui ipsum evocatum comitabantur per hortum Curiae Rhodiensium, in diversorium Palatim Comitis. Et ne quid a turba pateretur, quae in iusto ad Caesaream domum itinere magna fuit, per gradus quosdam abditos in Auditorium deductus est, Non tamen latuit multos, qui ab ingressu vix vi prohibebantur, plaerique pergulas conscenderunt, studio videndi Lutherum.
Cum igitur staret in conspectu Caesareae Maiestatis, Principum Electorum & Ducum, breviter, omnium Imperii ordinum, qui tum Caesari adfuere, D. Martinus, primum admonitus est ab Ulrico de Pappenheim, ne quid loqueretur nisi quaesitus.

---

Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/hist.html.
