# Initia doctrinae physicae 101

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/101

Quare iterum aliquandiis aequari quodammado incipiunt duo contrarij motus, & sese inuicem quasi perimere, ita ut Planeta immotus consistere uidcatur. Haec Statio secunda dicitur. Ab hoc loco secundae stationis Planeta altius subuectus in epicyclo, denuo secundum ordinem signorum procedere incipit, & Directus dicitur. Rursus enim conueniunt duo motus, epica: clum & Planetam pariter uersus eandem partem ἐς τὰ ἐπομενα promouentes. Sed cur non luna quoque eodem modo in lateribus epicycli subsistit, & regreditur aliquando, ut hi supremi Planetae, cum tamen ipsa quoque in epicyclo ferri credatur, ita, ut superiorem eius partem perambulans, contra signorum ordinem, inferiorem uero percurrens, secundum signorum ordinem incedat? Duae causae sunt: Vna est tarditas motus Lunae in Epicyclo, quae paulo serius unam reuolutionem absoluit in Epicyalo, quam ipse epicyclus in eccentrico. Sed huic causae necessario addenda est altera, uidelicet paruitas epicycli Lunaris, qui cum sit omnium epicyclorum minimus, tamen non minus in 360. partes est diuisus, quam alij maiores circuli. Quare etsi Luna in illo paruo circulo tredecim gradus & 4. minuta diurno motu aequali contra fucceßionem signorum aliquando percurrit, tamen quia illi diurno arcui, ubi plurimum, non tamen integri gradus duo in Zodiaco respondent.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
