# Initia doctrinae physicae 102

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/102

nulla potest sentiri Lunae regreßio, sed hoc tantum euenit, ut Luna, cum superiorem epicycli medietatem peragrat, tardius ferri uideatur, celerius uero, cum inferiorem. Sed tres superiores Planetae partim motus suos in Epicyclis multo uelociores habent, quam centrum epicycli in cocentricis, ut Saturnus & lupiter, partim ita amplum habent epicyclum, & alicubi adeo terrae appropinquantem, ut spacium Zodiaci, quod competit arcui diurno Planetae, in epicyclo contra ordinem signorum euntis, superet arcum, quem centrum epicycli motu diurno eccentricorum secundum signorum ordinem absoluit. Quare necesse est, ibi manifestam Planetae regressionem sentiri. Absoluunt autem hi Planetae unam in epicyclis suis periodum eo tempore, quod inter duas ipsorum & Solis coniunctiones intercedit. Semper enim circa medium tempus directionis horum Planetarum, Sol cum eis coniungitur, sicut & circa medium tempus regressus, Sol unicuique horum trium opponitur ex diametro. Continet autem hoc interuallum periodicum in epicyclo. Saturni s Annum 13. dies. Iouis Annum 34 dies. Martis 2 Annos 50 dies fere. Hinc apparet, Saturni & Iouis periodum in

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
