Latin
103
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Mercurius uero uersus meridiem aliquando abit ultra eclipticam a grad. 33min. uersus septentrionem uero ferme 4 grad. internallo. Hactenus exposita est ratio motuum, quibus feruntur duo lumina, &caeterae quinque stellae, quae propter uarietatem cursuum πλανεται antiquitus appellantur. Sumus autem secuti in describendis illis Ptolemaei hypoteses, quae tot seculorum testimonio comprobatae, non temere conuelli debent. Et sicubi à Ptolemaei tempore ad nostram usque aetatem (quod interuallum continet amplius mille quadringentis annis) apogeorum &latitudinum loca in alias partes Zodiaci translata sum mutuati sumus numeros à recentium artificum obseruationibus. Videri autem poterit aliquibus intempestiua hoc in loco motuum coelestium tam prolixa expositio, quae alibi traditur accuratius, &à Physica doctrina censetur seiungenda. Sed nos multas causas habuimus, cur hanc narrationem de motuum legibus huic Physicae parti attexendam esse duceremus, quas hic omittimus, &hortamur adolescentes, ut pleniorem huius suauißimae partis physicae cognitionem ex Ptolemaei Magno opere haurire stu deant, quod huius doctrinae fontes continet, &nunc in Academia hac publice fideliterque explicatur. τέλος.