# Initia doctrinae physicae 103

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103

Mercurius uero uersus meridiem aliquando abit ultra eclipticam a grad. 33min. uersus septentrionem uero ferme 4 grad. internallo. Hactenus exposita est ratio motuum, quibus feruntur duo lumina, & caeterae quinque stellae, quae propter uarietatem cursuum πλανεται antiquitus appellantur. Sumus autem secuti in describendis illis Ptolemaei hypoteses, quae tot seculorum testimonio comprobatae, non temere conuelli debent. Et sicubi à Ptolemaei tempore ad nostram usque aetatem (quod interuallum continet amplius mille quadringentis annis) apogeorum & latitudinum loca in alias partes Zodiaci translata sum mutuati sumus numeros à recentium artificum obseruationibus. Videri autem poterit aliquibus intempestiua hoc in loco motuum coelestium tam prolixa expositio, quae alibi traditur accuratius, & à Physica doctrina censetur seiungenda. Sed nos multas causas habuimus, cur hanc narrationem de motuum legibus huic Physicae parti attexendam esse duceremus, quas hic omittimus, & hortamur adolescentes, ut pleniorem huius suauißimae partis physicae cognitionem ex Ptolemaei Magno opere haurire stu deant, quod huius doctrinae fontes continet, & nunc in Academia hac publice fideliterque explicatur. τέλος.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
