# Initia doctrinae physicae 104

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE PRINCIPIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/104

Plato uero Ideam intelligit imaginem operis in mente diuina, iuxta quam, ut ita dicam, exculpitur forma, quae in corporibus conspicitur, ac sicut Architectus imaginem edificij prius i nente pingit, ita Deum cogitat imaginem totius opificij mundi, & ordinis corporum & animantium in sua mente primum quasi deliueasse, ad quod exemplum deinde iniuersam machinam, & corpora, motusque stellarum & animantia fabricauit. Haec sententia Platonis eo est magis amanda μlαεοιν (ρκερηετα τῦ δίίσdυν. & probanda, quod diserte adfirmat, mundum non casu, aut aliqua neceßitate confluxisse, sed deliberatione, & quasi arte Dei extructum esse. Ideo libenter hanc Platonis sententiam initio recensui, ut pius Lector ea, quae supra dicta sunt contra fatalem neceßitatem, repetat. Stoici duo principia ponunt, λόγον καὶ ὑλήη mentem & materiam, qui quod efficientem causam complectuntur, recte iudicant. Sed postea illi aeternae menti compedes inijciunt, cum sua somnia de neceßitate addunt, quasi illa mens ideo talem fuderit naturam, & in aeternum ita cieat eam, quia nec potuerit aliam fundere, nec poßit eam aliter mouere, quam sicut ruit materia. Relinquamus ergo Stoicorum & multarum aliarum sectarum deliramenta, & Aristotelica mediocriter explicemus.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
