Latin
DE PRINCIPIIS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 105
Unproofread scanNot analysed yet
Cur Aristoteles non, ut Medici, ab Elementis orditur? Initio in consideratione huius inferioris naturae obseruandum est, alia corpora esse mixta, alia simplicia. Sunt autem prima &simplicia, quatuor Elementa, non enim iam de coelo dicimus, uidelicet, Ignis, Aer, Aqua, Terra. Ex his Medici componunt mixta, &in haec resoluunt. Nec alia extrema oculis cerni possunt. Quaerat igitur aliquis, cum haec sint prima corpora oculis subiecta, cur non in his resistit Physicus? quid opus est quaerere ultra haec materiam, quae non cernitur oculis, nisi quatenus ipsa elementa cernuntur? Hac quaestione explicata, facilius intelligi poterit, quid sit apud Physicos materia. Sic igitur respondeo: Physici non solum gignunt mixta corpora ex Elementis, sed quaerunt etiam causas, cur elementa inter sese misceri, ac transmutari poßint, quia causas generationum &corruptionum in natura scrutantur. Non possunt autem corpora inter se transmutari, nisi subiectum cognatum sit, recipiens alteram formam, abiecta altera. Ex aqua non posset gigni aer, nisi materia aquae recipere posset formam aeris, priore forma abiecta. Alioqui fieret aer ex nihilo.