# Initia doctrinae physicae 106

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE PRINCIPIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/106

Sed natura testatur, non gigni ex nibilo liquid. Si enim id quod fuit aqua, prorsus deleretur, nec quasi commune semen maneret, ut ita dicam, prorsus ex nihilo aer post dissolutam aquam existeret. Vt igitur transmutari inter se elementa possint, necesse est commune aliquod & cognatum principium esse, recipiens mutationes. Id cognatum in elementis dicitur materia, & principium corporum, & ultimum subiectum generationum. Erudite igitur Physici non ab elementis, sed à materia exordiuntur, ut ostendant transmutationes non fieri ex nihilo, & monstrent, cur elementa inter se transmutari poßint. Hic duae sententiae communißimae, quae in Physicis subinde repetuntur, statim in aditu operis se offerunt. Prior: Ex nihilo nihil sit, quod intelligas de naturalibus generationibus, quales nunc sunt in natura sic ordinata. Caeterum doctrina Ecclesiae adfirmat, Deum ex nihilo condidisse totum mundi opificium, & animantia, quae continet. Sed Aristoteles ideo mundum esse aeternum disputat, ne ab hac sententia discedat: Ex nihilo nihil fit. Ideo mundum necessario cum prima causa existere cogitat, & tamen Deum mundi causam esse concedit, uidelicet, ut ignis est causa caloris, qui semper simul est cum igne. Fatetur & hoc, non oriri motum à materia, sed ab illa ipsa efficiente causa. Altera sententia postea profutura est in multis disputationibus etiam medicorum: In omni mutatione oportere subiectum cognatum esse, quod recipit formam. De hac sententia infra dicetur. ubi disputabitur, quae corpora à quibus adfici possint, seu quae naturae inter sese agant & patiantur, ut calidum proprie non certat cum albedine, nec figura cum caliditate aut frigiditate, aut humidita. te, aut siccitate. Sed certantia inter se mutua actione, oportet esse, ut infra dicetur, genere conuenientia, & differentia specie, ut calor & frigus genere conueniunt, & specie differunt. Haec obiter hic recitamus, ut illae communißimae sententiae statim initio discentibus familiares fiant. Quot sunt Principia? Et quid est materia? Tria esse principia Aristoteles dicit, Materiam, Formam, & Priuationem. Et cur hunc numerum posuerit, postea dicemus, explicatis definitionibus.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
