Latin
DE PRINCIPIIS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 108
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est Priuatio? Mediocriter intelligi potest, cur materia &forma uocentur Principia, quia manifestum est, in generationibus oportere quasi semen aliquod esse, in quo aliqua forma paulatim adolescat. Et formarum non solum diuersitatem, sed etiam certum numerum esse oculi testantur. Alia forma est hominis, alia bouis, alia pomi, alia uiolae. Ac certitudo in tanta uarietate (manent enim specierum discrimina) ostendit, non temere confluxisse materiam, ut fingunt Epicurei, sed fuisse mentem architectatricem, quae quasi arte aliqua formas distribuit, intuens Ideam, seu exemplar prius cogitatum. Quare Plato satis erudite addidit principijs Ideam. Sed unde Aristoteles priuationem exculpsit? Prodigij simile uidetur priuationem inter principia numerare, quae defectum magis significat, quam uim gignendi aliquid. Etsi autem nouum inuentum est Aristotelis, tamen non inerudite cogitatum est. Et quid mouerit Aristotelem, postea dicam, ubi prius monuero, quid significet uocabulum, quod Dialecticis satis notum est. Priuatio non simpliciter significat negationem, Sed defectum formae, quae adesse poterat, &natura adpetitur. Vt lapidem non dicimus coecum esse, aut carere uisu, sed animal. Nam in animali existere uisus potest, &quidem natura animalis appetit uisum. Praeterea &subiectum aliquod complectitur priuatio, Negatio non item. Vt cum dico coecum, saucium, complector subiectum, in quo est defectus, seu laceratio, ac disiunctio partium. Sed cum dico: Bucephalus nihil est, negatiua oratio est, nullum subiectum monstrans. Haec ex Dialectica nota sunt, nec sunt inania figmenta, sed in multis negocijs hac distinctione opus est, ut manifestum est aliquid interesse inter has formas loquendit Lapis est natura non uidens, &Homerus est coecus. Duo igitur continet adpellatio priuationis: Defectum &appetitionem, scu indinationem, seu potentiam ruentem ad formam, quae nunc quidem abest, sed tamen adesse potest. Ac utamur nos nomine Appetitionis, ut alij usi sunt, magis quam inclinationis, aut potentiae uocabulo. Nam &Aristoteles usus est uerbis ἐφίεσθαι καὶ ὀρέγεσθαι quae propius significant adpetere: cum ait: Materia sic appetit formam, ut foemina marem, &turpe pulchrum. Explicato uocabulo consilium Aristotelis con sideremus.