# Initia doctrinae physicae 109

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE PRINCIPIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/109

Vidit Aristoteles, praesertim cogitans aeternitatem corporum, mirabilem esse uim naturae, ex una eademque materia aßiduis corruptionibus alia atque alia corpora generantem, quas corruptiones in caeteris rebus minus miramur, quam in homine. Intuens igitur mortem hominis, cogitauit miram quandam uim esse incitatricem materiae ad alias formas, ut praestantißima forma tam atrociter abijciatur. Cum enim materia appetat formam, & naturali lege atque consensu mirabiliter ea delectetur, semel amplexa materia Platonis gratam formam, nunquam eam abijceret, nisi simul in materia esset priuatio, id est, defectus aliarum formarum, & ingens appetitio ruens sine fine ad aliae formas. Vt igitur causam exponeret, non solum unde sint corpora, sed etiam unde sit illa corruptionum & generationum aßiduitas, pinxit in materia illam infinitam adpetitionem ruentem ad alias formas. Et hanc Priuationem uocauit. Illustrior tota haec doctrina fit, collata ad mortem hominis, ubi priuationis saeuitia conspectior est. Si enim homo non esset mortalis, seiungeremus tius materiam à plantis & pecudibus, & corporibus inanimatis, nec uideremus in infinitum fieri materiae uicißitudines, ex pomo carnem, ex carne hominem, & rursus ex homine resoluto in elementa, pomum. Sed Aristoteles sentiens infinitam aeternitatem esse generationum & corruptionum, imaginatur hanc aeternitatem impoßibilem esse, nisi similis sit materia hominum & aliorum corporum, Ideo mortem existimat naturae ordine competere homini, & priuationem illam, id est, ruentis materiae appetitionem sine fine, pariter tribuit hominum & aliorum corporum inferiorum materiae. Cogitemus igitur, quantam praestantiam amiserit homo, postquam morti subiectus est, & ad hanc doctrinam de priuatione collocemus filium Dei. Hic tollit rursus ex hominis natura Aristotelicam priuationem, quia mirando & inenarrabili modo, millies dißipatum corpus colligit, & liberat ab interitu. Non est iam in Eliae corpore Aristotelica priuatio. Quoties igitur de priuatione in his physicis materijs disserimus, humanae miseriae & mortalitatis nomen audire nos agnoscamus, & rursus ab hac priuatione liberari nos per filium Dei sciamus. Postquam haec exposui, ut consilium Aristotelis magis conspici & intelligi poßit, addam definitionem usitatam. Priuatio est defectus formarum, quas adpetit materia, propter quem materia obnoxia est mutationibus. Nam propter defectum & idonea est ad alias formas recipiendas, & ruit, ut aliam formam recipiat.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
