# Initia doctrinae physicae 11

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11

ait, Deum monstrasse hominibus hanc notitiam, quod sit Deus aeterna mens architectatrix & conditrix totius opificij mundi, sapiens, bona, iusta, casta, flagitans iusta, & puniens iniusta, monstrasse & has notitias, quae discernunt honesta & turpia, Hae notitiae complectuntur alias multas physicas, & numerorum & figurarum notitias. Nequaquam igitur certitudo in uniuersum tollenda est, Sed quaerendum, quae notitiae sint certae & firmae, quae sint incerte seu non comprehensae, Socrates igitur uerecundius dixit, homines aut nihil, aut pauca scire, quae tamen ipsa necessaria sunt uitae, & uult Deus ea inquiri, aspici, considerari, & ad usum in uita transferri. Obtemperemus igitur & uoluntati Dei & ordini naturae, in qua ideo certae aliquae& firmae notitiae restant, ut aspiciantur, & naturam intueamur, & quaeramus ueram & utilem doctrinam. Sitque haec uera definitio physices, quam initio recensui, uidelicet, Physica doctrina est, quae seriem, qualitates, & motus omnium corporum & specierum in natura, & causas generationum & corruptionum, & aliorum motuum in elementis & alijs corporibus, quae ex elementorum commixtione oriuntur, inquirit & patefacit, quantum in hac caligine humanae mentis conceditur. De certitudime uero & de utilitate, & methodo, seu ordine doctrinae, postea dicam.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
