Latin
DE PRINCIPIIS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 112
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia refutantur unica satis illustri demonstratione, quam supra recitauimus, quae ostendit, mundum esse corpus finitum, quia impoßibile est, corpus infinitum moueri circulariter. Hanc de principijs doctrinam ab Aristotele traditam, breuiter complexi sumus. Nec argutas disputationes, quae hic agitantur, persecuti sumus, sed haec initia, quorum cognitio ad sequentia prodest, excerpsimus, ut ea, quae inde extruuntur, facilius intelligi possunt. Postquam enim in primo libro Physicorum Aristoteles de materia corporum &forma dixit, postea in secundo discernit res naturales &artificiales, &cum de principijs rei naturalis dixit, postea de causis &de proprictatibus, motu, loco, &tempore disserit.