# Initia doctrinae physicae 112-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE RE NATVRALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112-2

DE RE NATVRALI. Quae sunt res naturales? Physicus necessario discernit res naturales ab artificialibus. Quaerit enim causas non eorum quae uoluntate hominis & artibus efficiuntur, quorum ratio extruitur ex notitijs, quae regunt uitam, aut gignunt artes, sed propagationis & propriorum motuum, quos habent corpora per sesc ex sua substantia. Et aspicienti res, non difficile est iudicare, quae sint naturales, quae artificiales, ut Lapis nascitur talis, & per sese fertur deorsum. Machina bombardica arte talis facta est, & ars inuenta est ad expellendum globum. Cum enim incendium efficacißime pellat, quia spacium sibi quaerit, res coniunctae sunt, quae & per sese uim pellendi haberent, uidelicet, Nitrum, & quarum flamma non suffocaretur ut aliarum, quae tenuiter concipiunt incendia. Definit igitur Aristoteles res naturales esse, quae in ipsa substantia causam motus & quietis habent. Et sic uocat tum ipsas substantias, tum qualitates, & motus, quorum causa est substantia ipsae, non ars: Vt animal est res naturalis, non enim fit arte, & substantia ipsa causa est certorum motuum sine arte, ut nutritionis, augmentationis. Temperamentum, seu κράσις est res naturalis. Nascitur enim cum forma substantiali animantis. Lumen in oculis est res naturalis, non enim fit arte. In Iosquino inclinatio ad Musicen est res naturalis. Nam inclinatio illa non potest effici arte, neque in Iosquino, neque in alijs. Ita memineris res naturales dici substantias, qualitates & motus, qui non extrinsecus assumunsed cum ipsa substantia nascuntur, Haec ita plana & puerilia sunt, ut non indigeant longa declaratione. Constat enim nasci substantias quae & qualitates secum adferunt insitas, & uim ad certos motus efficiendos. Sic enim condita est natura, ne sit ociosa. Ideo definitio naturae apud Aristotelem haec est: Natura est causa motus & quietis eius in quo est principaliter, & non per accidens.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
