# Initia doctrinae physicae 117

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, PRIMA DIVISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/117

Sed uere dicta causa, est, quae ui propria agit, aut pars est, ut supra dixi. Posita remotione puris, sequitur sanitas, sed aliunde. Et manifestum est ex Galeno, non tantum uoluntariam esse causam sine qua non, sed etiam aliarum rerum. III. Causarum per se sunt quatuor genera seu modi. Efficiens est à qua primo fit motus. Aristotelica descriptio haec est: Efficiens est, unde primum initium est mutationis, aut quictis. Materia proprie dicta, Ex quae, est subiectum ex quo fit aliquid, uel ex quo cum forma totum constituitur, seu est pars compositi, quae recipit formam. Ex semine fit animal naturaliter, ex aere fit Statua artificialiter. Hic omittuntur adpellationes materiae, In qua, & Circa quam, quia improprie Vsurpatur in his uocabulum materiae. Forma est quae dat esse rei, id est, est id quo res proprie & immediate est talis. Finis est propter quos efficiens agit, seu à quo mouetur efficiens ad agendum: Vt habitatio est finis aedificanti. Differunt autem finis, & causa finalis. Nam causa finalis proprie est cogitatio de sine in efficiente, mouens ad agendum, ut cogitatio de futura habitatione mouet aedificant eum. Harun Boog IIII. Harum causarum duae dicuntur interiores, Materia & Forma, quia sunt partes rei constitutae. Duae dicuntur exteriores, Efficions & Finalis, quia sunt extra id quod fit. Nunc sequuntur diuisiones efficientium, quarum cognitio ualde necessaria est in tota uita. Efficientium alia sunt Naturalia, quae agunt sua naturali ui, seu proprietate sine cogitatione, scu deliberatione, & admota materia non possunt. non agere, ut ignis sine cognitione agit, & non potest non urere admotam materiam.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
