Latin
PRIMA DIVISIO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
Voluntariae autem causae non agunt uno quodam certo modo. Exempla in promptu sunt in actionibus humanis. Homines alias iustae, alias iniuste faciunt. Alias clementer fecit Alexander, alias crudeliter. Tantum autem uoluntas libere agit, &uires quae aliquo modo eius imperio obtemperant, dicuntur participes esse libertatis. Sed maninata, &sensus sunt efficientia naturalia. Oculus non potest non uidere rem in conspectu positam. Nerui vn possunt non adfici dolore, are lacerante cos. Item intellectus non potest non intueri ea, que offeruntur, &cum iudicat apprehensam propositionem esse ueram, non sentit esse falsum. Artes etiam, quia sunt noticiae, iudicant &artificem regunt certo modo, sed quia sensus &intellectus possunt obedire uoluntati, ideo artifices uarie operari possunt, Quare Ars inter uoluntarias causas ponitur. VI. Efficientium aliud est principale, quod graece uocatur ἄἴτιον. Aliud est minus principale, quod uocatur συναίτιον. Aliud instrumentale, quod uocatur σύντιγὸν seu ὄργανον. Dicitur autem principale, quod plus agit, &quo non agente, caeterae nihil efficiunt, ut in Antonio cτιον, &principalis causa est adulteriorum, uoluntas. σωαιτιῳ temperamentum, in quo stellarum positus aliquis, inclinationes ad libidinem, tanquam incendia exuscitat. tat. Deinde externa helluationes, &conuersationes prauae, sunt σώσργα. In Hydrope αἴτιον est in Epate extinstio uirtutis gignentis sanguinem, cum uidelicet Epar frigidius, &bumidius fit, &pene putrescere &lacerari incipit, In tali Epate cum extinguatur uis conuertendi nutrimenti in sanguinem, &expellendi superfluitates, totum corpus paulatim repletur cruda humiditate, quae &ipsum Epar &alias uires magis debilitat. Et cum non fiat expulsio, intus accenditur calor praeternaturalis, ac febrilis, propter quem epate inflammato sitis augetur. Est igitur, ut dixi, ατιον hydropis extinctio uirtutis in Epate. Σαναίτιο Hydropis est mala coctio in uentricuIo. Languidior est enim Epatis actio, quia ex uentriculo crudum Chylum accipit. Σονσργα possunt esse multa, immodica ingurgitatio, labores intempestiui, Venus, Vigiliae, dolores animi, impedientes naturalis potentiae actiones. VII. Efficientium alia sunt ordinata, &copulata essentialiter, Vt mas &foemina sunt causae copulatae generationis. Ordinatae sunt, ut secundae causae non sunt efficaces sine prima, minus principales non sunt efficaces sine principali. Voluntas non agit, nisi prius agente intellectu, ut dicitur, Ignoti dibzy G Google Ignoti nulla cupido.