Latin
12.6 to 12.7
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 12.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cur enim non singulis annis adparent Cometae, si sola materiae agitatio sufficiens causa est? Deinde quae causae sunt, cur haec tanta moles halituum in aere alias consistit, alias mouetur, &quidem diuersis motibus? quae causae trahunt aut impellunt eam? Postremo &effectus longinquiores uestigaret, cur Cometae non solum siccitates, sed pestilentias, &magnos gentium motus, &mutationes imperiorum, significent? ut Cometam, qui arsit initio belli Peloponnesiaci, dies quinque &septuaginta, primum horrenda pestilentia sequuta est, deinde &multarum urbium tristißima excidia. Aliquas igitur in stellarum positu causas quaereret, ut dicunt Ecclipsin Solis, &coniunctionem Saeturni, Martis &Mercurij attrahere, &ueneno conspergere molem halituum, ac incendere. Ex quibus causis &uenturum Cometen anno 15 32. praedixit Apianus. Quanquam autem adiunctio doctrinae de motibus &effectibus coelestibus, ad hanc considerationem inferioris materiae, utilis est, ut infra suo loco dicetur, &collatio artium utrique lumen adfert, tamen quia utraque ars magna est.