Latin
121.1 to 121.4
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Propinquae causae sunt, quae proximae sunt effectui: Vt multi feruentes halitus ex uino, quod largiter haustum, cepit quidem calere in uentriculo, sed tamen adhuc crudum est, ascendentes in cerebrum, qui cum accendunt &turbant spiritus, faciunt furores, &impediunt, tum cogitationem, tum neruos regentes motum. Efficientium aliae sunt totales, aliae partiales. Totales, ut Pater &Mater sunt integrae causae propinquae sobolis. Oculus &obiectum sunt integrae causae uisionis. Dixi autem supra, alias necessario copulatas esse, alias non necessario compulatas esse. XI. Efficientium alia est Antecedens, à Medicis dicta προιγουμδιη, alia est primitiua à Medicis nuncupata, προκαταρκτικὴ irritatrix. Est autem πρoγουμOm aliqua interior dispositio, ut ante Febrim tertianam, copiosa rubra bilis est in corpore, quae quia non expellitur, paulatim putrescere incipit. Hanc interiorem dispositionem uocant causam πιραγουμενην, Sed alia est quae foris irritat, nimius motus in aestu, qui magis accendit illam copiosam bilem, haec προκαταρτικὴ dicitur. Ita dici potest causa belli ciuilis in Iulio προκγουμενη cupiditas principatus, sed προκαταρκτικὴ ereptio consulatus facta a Pompeio. Effici XII. Efficientes, aliae agunt motae ab alijs, ut uoluntas non agit, nisi obiectum monstratum sit. Appetit autem, cum monstratur ratione aliqua boni. Fugit, cum monstratur ratione aliqua mali, vt postquam gestu deprehendimus potum linguae gratum esse, appetimus. Dauid flectit suam uoluntatem, ut uelit aerumnas sustinere, quia monstrantur iam sub ratione boni, quia bonum sit Deo obedire uolenti hanc poenam, et non punienti, ut perdat. ,sed simul remittenti peccatum. Econtra Saul fugit suam poenam, quia nihil cernit nisi iram Dei. Mouetur autem uoluntas causis finalibus, &impulsiuis. Nec difficile est uidere discrimen inter haec duo. Finalis est cogitatio de utilitate, quam ex obiccto praecipimus, ut Adulator amat amicum, ut aliquid ab eo auferat. Impulsiua pertinet proprie ad efficientem. Estque uel adfectus in efficiente, uel obiectum aliquod, quo mouetur efficiens. Dauid. iratus crudeli Nabal, placatur deprecatione mulieris. Haec deprecatio est cauja impulsiua, qua flectitur Dauid, ne irae obtemperet. Pater amat natos, non utilitatis suae causa, nec spectat finalem causam, sed causa est impulsiua naturalis σogyῆ. XIII. Traditur &haec diuisio, quae etsi incurrit in superiores, tamen quia est perspicua, non praetermittenda est. Efficiens, aut est principale, seu perficiens, aut disponens, seu praeparans, aut adiunans, aut ὑπηρετικὸν, aut consulens.