Latin
DE MATERIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MATERIA. Physicus proprie materiam uocat, ex qua aliquid fit, ut ex farina tritici, fit panis. Non uocat materiam in qua aliquid haeret, quae usitate subiectum dicitur. Materia circa quam, obiecta significat. Obiecta autem plerunque sunt efficientes causaet Vt oculus uersatur circa colorem &figuram. Haec obiecta sunt partiales causae uisionis, in genere efficientium. DE FORMA. Formae sunt duplices, Substantiales &Accidentales. Substantiales acquiruntur generatione, ut ex nutrimento generatione fit pars accrescens corpori. Accidentales acquiruntur alteratione, ut cum aqua natura frigida calefit, Aut partium diuerso positu, quo ad loci mutationem pertinet, ut ligni partibus aliter positis fit statua. Erudita sententia extat apud Aristotelem in ter tio Ethicorum, ubi causas praecipuas omnium rerum &actionum recitans, sic eas distribuit: Naturam, Neceßitatem, Fortunam, Mentem. Has ponit species causarum efficientium. Supra autem expositum est, quid naturam uocari oporteat, scilicet, substantiam ex materia &forma constantem, sua ui gignentem, aut mouentem: Vt ignis non aliunde sumit uim calefaciendi, sed substantia est causa caloris, quo calefacit. Ita natura proprie de subftoitia dicitur, constituta ex materia &forma. Q. 2 Deinde Deinde uocat Neceßitatem ordinem motuum coelestium: Vt causa uicißitudinis dierum &noctium, aequinoctiorum, &solstitiorum est neceßitas, id est, aeternus ordo motuum coelestium. Deinde, Fortuna est causa per accidens: de qui statim infra dicemus.