# Initia doctrinae physicae 122

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, PRIMA DIVISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/122

Vt aurora signum est exorientis Solis, non est causa. Sed illa species compulata est cum ortu, quia radij sparsi in halitus efficiunt illum ruborem. Occasio est circumstantia, quae agenti uiam praebet. Vt. Nox & amor, uinumque nihil moderabile suadent. Nox occasio est quia in tenebris congressus ab alijs minus cernuntur. Amor causa est πραιγουμειι Vinum est causa, προκαταρκτικὴ, incendit amantem. Ac diligenter considerandum est, ubi aliud sit causa, aliud ἀφορμὴ, seu occasio. Vt causa beli Graecis illati à Philippo Macedone, fuit imperij cupiditas, sed occasio seu ἀφορμῆ fuit, Templi Delphici defensio. Hactenus uarietatem efficientium recitauimus, Dic de caeteris causis.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
