# Initia doctrinae physicae 128.1-4

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 128.1 to 128.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/128.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/128.1

At fortuna & casus quantum ad nostrum iudicium attinet, non sunt ordinata, Non igitur respondent euentus regulariter. Etiamsi pijcatores Milesij semel aureum tripodem extraxerunt, tamen non est regulare, inueniri in eo loco aureos tripodes. Verba Aristotelis digna memoria 6Z haec sunt: παντὰ τὰ φύσει ἥ ἄει ὥτωγfεεται ἢ ὡς ὑσσ ἐπιτοπολυ, σὴν δὲ ἀπὸ τὺ ἐχὴς ταὶ τω αυτὸς μάτῳ ἐυδεν. Naturae aut semper, aut plerunquem respondent effectus, Possunt enim incidere impedi.92. — /menta, ut curatio uulneris impediri potest, seu σμιε, quia telum fuit uenenatum, seu quia inflammatio aliqua acceßit, aut aliud accidens perniciosum. Nunc de reductione causarum per accidens, ad causas per se dicam, ubi de Fato, & multis quaestionibus alijs dici necesse est. Ad quas causas per se reducitur fortuna? Etsi in ludicris rebus nihil attinet quaerere causas per se, tamen multae magnae res accidunt hominibus omnibus, ut Pompeio, lulio, & alijs, quae nominantur fortuitae, quarum causas quaerere ad gubernationum uitae utile est. Quanquam enim in hac edibzy G Google hac imbecillitate humanae naturae prospici omnia non possunt, tamen aliqua consilio regi à moderatis naturis possunt. Nec enim uniuersaliter uerum est, quod dicitur. Vitam regit fortuna, non sapientis. Multa omnibus accidunt praeter opinionem, propter uarias causas, sed tamen consilium & consolationem in hac tanta imbecillitate nostra in rebus prae cipuis Deus ostendit, & quaedam moderari agnitio Vt Dauidis Dei, & diligentia rationis possunt: Primum poterat uitare historiam consideremus. poenas, domestica parricidia, seditiones, exilium, bellum ciuile, Si ab alterius uxore abstinuisset, ut abstinere potuerat. Democritus casu accidisse Dauidi aerumnas illas diceret, Nos in Ecclesia Dei necesse est aliter sentirc. Imo ne quidem Philosophi omnes dicerene, accidisse illos tristes euentus Dauidi, sine aliqua per se causa. Deinde multo minus liberatio fuit fortuita. Non igitur totam uitam regit coeca fortuna. Dauid suo lapsu accersiuit poenas, quae non accidissenesi ab aliena abstinuisset.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
