# Initia doctrinae physicae 128.5-7

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 128.5 to 128.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/128.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/128.5

Non igitur in fortunam conferantur, sed in uoluntatem Dauidis, ut ueteres nominant ἀυθαιρετα πηματα, & Hοmerus de Iro inquit: ἤ τάχαιρος ἄἶρος ἐπισπαστορ κακὸρ ἐξς. Deinde non succubuit Dauid in poenis, ac tandem eluctatus est. Ne hoc quidem fuit fortuitum. Sed cum sciret, Deum calamitates inuocantibus mitigare, confugiens ad hanc arcem, petiuit & expectauit auxilium, iuxta promißiones diuinas, & sciebat inuocationem non esse irritam. Nec dubium est Dauidem seruatum & restitutum esse auxilio diuino, quo ut iuuaretur, ipse etiam sua inuocatione impetrauit. Hoc exemplum singuli ad nos ipsos transferamus, & agnoscamus per se causas lapsuum, qui antecedunt poenas, & per se causas liberationum, ita intelligemus diligentiam in multis rebus prodesse, nec totam uitam casu, seu fortuna regi. Euentus autem fortuiti referri magna ex parte ad has sex causas possunt: ad Deum, & pios angelos eius ministros: ad malos spiritus, ad temperamenta, ad uarias inclinationes a Stellis ortas, ad suos cuiusque mores: denique ad materiae fluxibilitatem. DE REDVCTIONE EVENtuum ad Deum, & ad bonos aut malos spiritus. Cum duplex actio Dei sit, alia qame uocatur generalis, cum Deus agit cum causis secundis, eo ordine ut instituit, ut cum in generatione foecunditatem parentum sustentat, & adiuuat, de hac geuerali actione, hoc loco non dicitur. Sed alij multi euentus sunt, quos ad prouidentiam diumam referri necesse est, qui non eo ordine fiunt, ut causae secundae, quae principaliter gubernent euentum, monstrari poßint. Vt cum Moises seruatur in aquam abiectus, aut Cyrus exponi iussus, aut Petrus cum Angelus eum ex carcere educit.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
