Latin
DE CAVSIS FINALIBVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Saepißime etiam ab angelis conterriti ac profligati sunt exercitus. Huiusmodi innumerabilia bona eueniunt hominibus proprie, Dei beneficio, &ministerio Angelorum, neque enim frustra Angelis mandata est custodia Ecclesiae, &gubernatorum. Econtra, saepe Deus ita punit sontes, ut euentm non proprie referri ad causas Physicas poßit, ut cum perdidit ciuitatem Sodomorum, aut cum Oedipus terra dehiscente absorbetur. Et magna pars tristißimorum euentuum, in toto genere humano, principaliter oritur a Diabolo, qui furores in Impijs confirmat, Vt cum in Tyrannis acuit &auget erudelitatem, quorum multi sine ulla causa, Parentes, Fratres, Liberos, Coniuges interfecerunt, ut Selimus Imperator Turcicus Patrem &Fratres interfecit, Grauidam coniugem quidam Basileae occidit, ac sese postea de sublimi loco praecipitem deiecit, atque ita sibi mortem consciuit. Hos furores a Diabolo oriri certum est, quia quelibet natura, donec naturali luce &adfectu regitur, sui conseruationem adpetit, &amat cognatos. Sed hanc lucem, &hos adfectus extinguit Diabolus, ut scriptum est, tenere eum captinas mentes impiorum. Et de Iuda dicitur: Intrauit in eum Satanas. Et uarijs modis grassatur Diabolus, Interdum uelut ludens ostendit bona signa hominibus, ut confirmet securitatem. Nam quod Polycrates annulum in mare abiectum, recipit, id non opinor in astris aliquam illustrem causam habere. Magis uidetur Diaboli ludus faisse, ut Polycrates sibi per suaderet, suam foelicitatem perpetuam fore, qua fiducia postea Ioniae domnationem adpetijt, &fallacißimo homini credidit; à quo per dolum circumuentus, erudeli supplicio adfectus est. Ludit enim Diabolus hoc modo &in alijs rebus, ut in signis, &in oraculis. Craesum ambiguo oraculo impulit ad bellum mouendum, quod ipsi exitio fuit. Noribergae recens anno 1530. Sacerdati in crystallo thesauros ostenderat. Hos cum loco perfosso ante urbem quaereret Sacerdos, adhibito amico spectatore, Cumque iam uidissent in specu arcam, &atrum canem cubantem ad arcam, ingressus Sacerdos in specum opprimitur, ac interficitur ruente cacumme, &specum rursus complente. Haec de primo genere dixisse, satis sit, pert? nent autem huc &piorum hominum, ut Christi, Baptistae, Pauli &similium interitus, qui ad singulare consilium Dei referendi sunt, non ad Stel. las, aut alius causas secundas. Huc &impiorum ortus &interitus praecipue referendi sunt. Itaque in hoc primo genere, quod alioqui fortunam uocant, reuera impulsio est, qua humani animi dibzy G Google animi a Deo, uel à bonis Augelis, aut à Diabolis incitantur ad aliquid agendum, aut retrahuntur. Ac in magnis rebus bonis &malis, dominaribas causas non dubium est. DE TEMFERAMENtis &Stellis.