Latin
DE CAVSIS FINALIBVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 132
Unproofread scanNot analysed yet
Maximiliano carcerem significauit Mars cum cauda Draconis, in domo duodecima, quae carcerem significat. Bellatores infoelices fuerum Fridericus Imperator Maximiliani pater, &Fracifcus Rex Gallicus, quia utrique Mars est in quarta. in loco abiecto. Francisco Regi etiam in medio coeli fuit canda Draconis, quae Regni amißionem ad tempus significauit, praesertim cum Sol, Inpiter &Mars in abiectis locis essent. Sed eloquentiae causas insignes habuit. Geminos in Ascendente, Solis &Iouis positum in Virgine, Mercurium in Libra, quae omnia acumen &splendorem grationis adferunt. Sed Mars &Venus iuncti in Leone, pompan &incontinentiam significant, lupiter combustus, Epar siccius &calidius, quae causa intemperantiam auxit. Multa &Eclipsium exempla ostendi possum in Genesibus, Vbi uel euersiones Patrimoniorum, uel mortes, per Eclipses manifeste denunciatus esse adparet. Moles halituum, quae incensa fit Cometa, uidetur casu, &temere in cum locum attracta, in quo confistit, sed consentancum est, eam ui certarum stellarum eo attrahi, uidelicet, Saturui, Martis, Mercurij &Solis. Plerunque enim &non longius uno signo à Sole incenditur, ac uidimùs ipsi diuersos Cometarum motus, alterum Sol, alterum contrarium Mars regebat. Sed de potestate stellarum aliquanto post copiosius dicam, in quaestione de Fato. Nunc breuiter hoc tantum moneo, fortuitos euentus saepe ad stellas, tanquam ad per se causas uere referri. Tertia causa per se, Euentuum fortuitorum, sui cuiusque mores sunt, nec iam de inclinationibus tantum loquor, quae magis proprie mores uocantur, sed de factis ipsis, iustis, aut sceleratis. Vt quia Latrones iniustas candes fecerunt, illa scelera per se causae sunt exitij &supplicij eorum, quia mouent Deum, ut rapiat eos ad poenas. Etsi autem non necesse est homines malis inclinationibus obtemperare, tamen saepe ita fit, ut congruant stellarum positus, temperamenta, mores, id est, inclinationes, facta, &exitus placidi, aut tetri: Vt in Genesi parricidae, quam recitat Cardanus, admodum tetrae significationes sunt coniunctio Solis &Lunae, in Sagittario. Deinde coniuncti Venus &Mercurius in Capricorno, aspicientes ex quadrato coniunctionem Saturni &Martis in Libra. Et luppiter fuit infoelix, cum esset ὑπωγος. Hi positus malum temperamentum, sanguinem uenenata bile redundantem, &malas inclmationes in moribus, uehementiam &iracundiam tenera ruentem, crudelitatem &cupiditatem nocendi, &exitum infoelicem significant. Sed tanta est miserii &infirmitas hominum, ut multi, quos nec Stellae, nec temperamenta admodum incitent ad scelera, tamen aut sua uoluntate, aut impulsi à Diaholo ruant in libidines, aut faciant cedes. Hi tamen accersunt sibi exitium suis factis, quia diuino ordiue comitatur eos Nemesis, id est, uindicta diuina. Non est tribuendum Stellis, dut temperamento Oedipi, quod occidit patrem, &duxit matrem.