# Initia doctrinae physicae 133

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSIS FINALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/133

Aliae arcanae causae fuerunt, quia pater Latus rapuerat cuiusdam Filium ad turpitudinem. Id scelus tam tristes poenae, & tam procul uagantes, secutae sunt in semine Laij. Sicut plerunque Deus Talione punit, seminis abusum punit in posteris, cedes cedibus, sicut Dauidis historia utriusque rei horribilia exempla continet. Dimicant inter se filij, Filius mouet seditionem, polluit coniuges Patris sancta matronas. Talium euentuum causam non ad astra, aut temperamenta referamus. Consentaneum est enim, Dauidis genesin foelicißimam fuisse, sod poenae secutae sunt ipsius seclus, quas Deus certo consilio, tanquam exemplum uniuersae posteritati proposuit, ne spe impunitatis homines prauis cupiditatibus frenos laxent. Quaria Quartacausa per se, Euentuum, qui dicuntur Iortuiti, aut casu accidere, est materiae inferiorum corporum ingens uarietas & mobilitas. Vt pluie interdum aliquo in loco, cum in uicino non pluat, quia uenti sic agitant nubes. Venti auertunt telum; quod recta corpus oppositum petebat. Ita euentus qui casu accidunt, referri interdum ad materiam possunt, sic in fortuitis, Aliqui homines sunt obnoxij morbo comitiali, non propter Stellarum positus, aut propter suam intemperantiam, sed quia Patres eorum comitiales fuerunt. Mirabile est enim cum senine etiam aliquos parentum morbos, ut comitialem, Lichenas, λιρίασιν propagari. Huc pertinent & haec exempla. Multi pestilentiae tempore pereunt, quibus nec Stellae, nec temperamenta talem interitum minitabantur. Sed uncit materiae uniuersalis corruptio. Et regulae est Ptolemaei, uniuersales causas potentiores esse particularibus, sicut propter uniuersales causas multi in bellis, aut in diluuijs percunt, quorum naturis priuatim tals exitium non significabatur. Recensul causas per se, ad quae Fortuna utcunque referri potest, quae doctrina propter duas utilitates cognoscenda est, quarum prior est, quia cum multi euentus in uita tribuantur fortunae, qui haud dubie non accidunt sine aliqua uera causa, consideratio digna est homine, causarum per se talium euentuum, quantum fieri potest inquirere.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
