# Initia doctrinae physicae 134

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSIS FINALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/134

ut seriem earum rerum, quae naturam & uitam gubernant, aspiciamus, & ordine animaduerso, firmius statuamus, non sine mente opifice hunc mudum exortum esse, & mentem ei gubernatricen praeesse. Altera utilitas est, ut cum prospicimus causas per se, quasdam incimationes moderari poßimus. Etsi enim mentes humanae, nec praeuidere, omnes euentus, nec mutare, etiamsi praeuideam possunt, ut de quibusdam euentibus, ac praecipus de uniuersalibus uere dicitur illud Pindari: Fatum nec ignis, nec ferreus murus arcere potest, Vt Carthaginenses non possunt impedire, quo minus Imperio potiatur urbs Roma: tanen particulares euentus multi & prospici, & honae inclinationes iunari, & malae reprimi possunt aut sagax Medicus corpora praemunire potest contra certos morbos, qui ea inuasuri essent, nisi arcerentur. Ita cum uidemus, ad quae uicia proci sumus, propter Stellas aut temperamenta, maio: re uigilantia regendi sunt mores, ne male inclinationes uincant. Et cum ex hac ipsa doctrua discamus, Deum causam esse praecipuam liberrime caeteras moderantem, ab ipso etiam regi uos petamus. Rursus ubi inclinationes foelices ad uirtutein aut artes animaduertimus, has doctrat, & studio adiuuemus, sicut dictum est: FortuFortuna artem amat, & ars fortunam, τέγον τὺχορἔυσρξς, καὶ τέχνην τόχκ. DE FATO. Primum explicatio uocabuli necessaria est, quia manifestum est, alias aliter hanc uocem usurpari. Prima enarratio haec est: Fatum saepe significat decretum diuinum, de re, quam gubernat uoluntas Dei, ut proxima causa, & non causae fecundae. Vt Israclitae in undis seruantur fato, Pharao & Principes Aegytij pereunt fato, id est, Dei uoluntate. Sic saepe dicitur, imperia fato mutari, quia non possunt monstrari sufficientes causae secundae, quare Roma potius imperio orbis terrarum potita sit, quam Carthago. Secunda enarratio est: Fatum significat seriem causarum naturalium, id est, copulationem Stellarum, cum temperamentis & inclinationibus. Id fatum uocat Ptolemaeus Physicum: Vt si dicatur Marchio lohannes Albertus fato corpus obnoxium morbis habere. Etsi autem postea dicemus, quae sint mutabilia, quae sint immutabilia, tamen nunc breuiter inseram reprehensionem uersus Manilij. Fata regunt homines, certa stant omnia lege. Loquitur Manilius de Fato Physico, sed hyperbole falsa est, Certa stant omnia lege. Non enim omnes euentus oriuntur à Stellis, & de sceleribus sccleribus manifestum est, proprie causas esse malas uoluntates, & diaboli impulsiones. Nec uerum est omnes euentus necessario accidere, ut & supra dictum est, & rursus dicendum erit.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
