Latin
DE CAVSIS FINALIBVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec fata dicuntur immutabilia, non Stoica neceßitate, sed neceßitate consequentiae, quia à Deo decreta sunt, Estque hoc loco fatum appellatio causae per se, quia significat Deum haec ordinantem, uel gubernantem. Recte &poenas fatales esse dicimus, quae quia iustae sunt, à Deo ordinata sunt, Vt fato deletur Pharaonis exercitus. Nequaquam uero utendum est fati appellatione de sceleribus. Non dicendum est, Paridem fato rapuisse Helenam, aut Aegisthum fato à fratre uino uiuo coniugem abduxisse. Haec neque ordinata sunt, neque necessaria, neque immutabilia.