# Initia doctrinae physicae 136-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSIS FINALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/136-2

Et haec fata dicuntur immutabilia, non Stoica neceßitate, sed neceßitate consequentiae, quia à Deo decreta sunt, Estque hoc loco fatum appellatio causae per se, quia significat Deum haec ordinantem, uel gubernantem. Recte & poenas fatales esse dicimus, quae quia iustae sunt, à Deo ordinata sunt, Vt fato deletur Pharaonis exercitus. Nequaquam uero utendum est fati appellatione de sceleribus. Non dicendum est, Paridem fato rapuisse Helenam, aut Aegisthum fato à fratre uino uiuo coniugem abduxisse. Haec neque ordinata sunt, neque necessaria, neque immutabilia.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
