# Initia doctrinae physicae 137

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSIS FINALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/137

Omitto exempla, quae recitantur de piscibus, aut plantis, quae uires Siderum sentiunt. Vtamur experientia manifestiore. Differunt hominum corpora iuxta zonas, & regiones, qua de re longa est apud Hippocratem doctrina, qui causam ad stellas refert. Tertio, manifesta est experientia, magnis coniunctionibus siecorum Planetarum, in signis calidis, magnos estus effici, & congressus in humidis signis magnas humiditates efficere, ut ipsi uidimus multa exemplat Vt cum anno millesimo, quingentesimo, uicesimo quarto, magna coniunctio fuisset in Piscibus, magnae humiditates secutae sunt. Anno autem 1540 cum eclipsis Solis in Ariete fuisset, &

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
