Latin
138
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 138
Unproofread scanNot analysed yet
postea secuta esset coniunctio Saturni &Martis in Libra, &deinde coniunctio Solis &Iouis in Leone, fuit ingens &inusitatus aestus. Nec dubium est posse similia exempla uniuersaliter ex omnium seculorum memoria repeti, Nec ualet cauillatio Pici &similium, qui dicunt, doctrinam de uiribus astrorum tantum ex singularibus extructam esse, ex quibus, si non omnia nota sint, non poßit colligi propositio uniuersalis. Hoc modo eludere argumenta ab experientia sumpta conantur. Sed uera responsio est. Cum natura uno &eodem modo agat, post. quam multa exempla congruere compertum est, recte inde extruitur uniuersalis. Hoc modo &Me dicus suas uniuersales constituit. Non colligi omnes singulares experientiae de Cichorio, cuius magnus usus est in Febribus, possunt. Et saepe effectio eius impeditur, sed tamen consensus multorum exemplorum, quia natura uno modo agit, uim speciei ostendit. Ita de Astris recte dicimus, uniuersales experientias esse, quas recitauimus, de Solis &Lunae effectionibus: Item de insignibus coniunctionibus, quia compertum est, similes esse effectiones plerunque. Eodem modo de experientia in hominum temperamentis &inclinationibus uere dici potest, Etiamsi propter concursum uariarum causarim interdum effectiones disimiles fiunt, tamen aliorum exnm exemplorum multorum consensus, uim ostendit speciei, uidelicet, quae sit Planetarum natura, aut quam uim habeat bona aut tetra coniunctio, Ac talis experientia uere dicitur uniuersalis, aut certe regularis, ut supra de positu Stellarum diximus, qui efficit corpus δαναμα νοσερὸν, Vt cum Luna Marti &Saturno in sexta domo iuncta est, aut ex uicino circumsessa est.