# Initia doctrinae physicae 139

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/139

Causa autem non obscura est, earum mutationum. Vniuersaliter enim signa, quae distant quadrato aspectu, naturas habent contrarias. Ideo & aspectus quadrati periculosi sunt, & Luna egressa ab aliquo signo, cum ad quartum acceßit, cum eius natura contraria sit primo, fieri mutationem aliquam in humoribus, consentaneum est. Vt Arietis naturae, qui est Mauortius, contrarius est Cancer, cui Luna familiaris est. Tauro cui Venus familiaris est, contrarius est Leo, qui Solis domicilium est. Sed mitiores, aut saeuiores mutationes sunt, ut caeteri Planetae, uel benefici, uel malefici aspiciunt. Recensui experimenta, quae etiam indoctos fateri cogunt, multas esse stellarum effectiones in aere & animantibus. Addi autem his testimonijs exempla possunt, quae in natiuitatibus plurimorum illustria deprehenduntur, qui aut uirtute, aut sceleribus excelluerunt, aut excellunt, quorum exemplorum perpetuus consensus conuincit eos, qui ea considerant, etiamsi alij, qui ea non aspiciunt conuinci nolunt.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
