# Initia doctrinae physicae 140

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/140

Nec uero iudicium de artibus faciendum est ex eorum opinionibus, qui eat ignorant Saepißime hoc accidit, ut nati ex ijsdem Parentibus bene moratis, dißmilimas habeant inclinationes, alius ad studia doctrinae, ac Musicam, alius sit amusus, & mauortius, alius tetras uoluptates amet. Causa etiam Astrorum congruentia est, quod cum in una Vrbe multae sint Puellae, incenditur aliquis unius alicuius amore, caeteris neglectis. Talium dissimilium inclinationum causa conspici in positu astrorum potest. Recensui testimonia experientiae satis perspicua, pugnare autem cum experientia, seu muersali, seu regulari, sophisticum est, ut supra dictum est. Nunc cum constet uere aliquas esse Stellarum effectiones, respondendum est ijs, qui disputant, obseruationem à Deo prohibitam esse. An omnis obseruatio motuum & effectionum coelestium à Deo prohibita sit? Propter Iuniores primum de hoc discrimine dicam. Alia est doctrina de motibus, Alia diuinatrix, seu μαντικὴ. Doctrina de motibus, est distinctio dierum, mensium & annorum, facta animaduersis certis motibus, & corum metis, & numeratio temporum intra quae Sol, Luna, & caeteri Planetae ita peragrant coeli spacia, ut ad easdem metas, unde egreßi sunt, redeant, Est & consideratio motuum aliarum Googl allarum stellarum, quae nominantur fixae. Et cum consideret, quae spacia in terra, quibus in coelo respondeant, postea monstrat terrae magnitudinem & interualla regionum constituit, ut locorum omnium situs & distantias scire poßimus, ubicunque sumus. Haec tota doctrina de coelestibus motibus, & de terra, sumitur ex duabus artibus, ex Arithmetica& Geometria, quae cum sint dona Dei excellentia, tradita hominum naturae, propter ingentes utilitates, certißimum est, cognitionem earum esse rem bonam, id est, à Deo adprobatam, & uitae humanae utilem, Imo necessaria est cognitio numerorum, nec cogitemus infinitam confusionem Deorum, seu innumerabiles Deos. Deinde annorum series non frustra condita est. Vult nos Deus scire initia mundi & ordinem temporum, quibus se patefecit, uult sciri, quae sit prior, quae posterior doctrina. Denique in Genesi manifeste dicitur, Lumina condita esse, ut sint signa, & discernant tempora, & dies, & annos. Motus autem Lunae & Solis non monstrant Annum non consideranti metas, non conferenti circuitus Lunae, ad Solis circuitum. Cum autem uelit Deus annos discerni & numerari, uult etiam Lunae & Solis motus considerari.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
