# Initia doctrinae physicae 141

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/141

De his cum manifesta sit uoluntas Dei, furores corum, qui doctrinam de motibus coelestium corporum aspernantur, execrandi sunt, & opponendum est hoc ipsum testimonium ex Genesi, de annis & mensibus. Nam tempora menses nominat. Et confirmentur recta iudicia hac ratione: Onnis uera agnitio rerum a Deo conditarum & ordinatarum, est res bona, quia ideo propositus est hominum oculis ordo rerum in natura, ut consideretur, & sit testimonium de Deo. Haec auten doctrina de motibus tantum est agnitio ipsarum rerum, & ordinis motuum. Ergo sine ulla dubitatione res bona est. Praeterea, Noticia numerorum, figurarum & locorum, res bona est, quia est aspectio & distinctio operum Dei. Talis est autem haec doctrina de motibus, Igitur res bona est. Postremo, conuincat omnes manifesta neceßitas distinctionis mensium & annorum, qua nec in Ecclesia, nec in reliqua uità carere homines possunt. Cum autem Deus hanc ipsam distinctionem magnarum utilitatum causa ordinauerit, certe uult eam considerari, & considerationem adprobat, imo ipsa lex diuina praecipit obseruationem, cum iubet die quartodecimo primi mensis edi ag. num Paschatis. Et series annorum inde usque ab mitio mundi, singulari consilio in sacris libris recitatur. Haec de doctrina motuum satis sit monuisse proHaec pter iuniores. Nunc de diuinatrioe dicam. est maior quaestio, quia lex diuina prohibet quaedam genera praedictionum. Initio igitur necesse est praedictiones difcerni, ac ut sit simplicißimum discrimen, duo genera constituam. Aliae sunt physicae, aliae sine causis naturalibus, quae & a Ptolemaeo nominantur ἀναιμολόγητοι. Voco autem Physicas praedictiones, quae sumuntur à signis in natura diuinitus conditis, quae sunt aut causae, aut effectus, aut propritates, quae natura comitantur causas aut effectus, ut plurimae sunt in uniuersa natura, uel futurorum, uel aliarum rerum, quae nondum conspiciuntur, uera signa diumitus ita condita in natura, quorum aspectio nequaquam cum lege Dei pugnat, Sed est diuini operis atque ordinis consideratio, pertinens ad hoc dictum: Omnis creatura Dei bona est. Talia sunt signa, quae Medici obseruant, ut cum iudicant, lex arteriarum pulsu tardo aut ueloci, an Cor sit accensum nimis magno colore, aut languefactum sit. Seu cum ex tumore, & ex duricie tumefactae partis iudicant de Hydrope, an sit ἄσκίτuς, aut alia species. Tales diuinationes concessas esse, non dubium est, quia tantum sunt ordinis consideratio, quem si quis in natura non esse, aut inanem esse, contenderet, manifesto mendacio Deum offenderet.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
