Latin
142
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 142
Unproofread scanNot analysed yet
Tales sunt multae tempestatum praedictiones, Spirantibus Boreis, praedicimus serenitatem, spirantibus Austris, ratiocinamur pluuiam secuturam esse. Hae diuinationes a causis sumuntur, siccior &horridior est Boreas, quia oritur in locis siccioribus &frigidioribus. Austri uero sunt humidiores &tepidi, quia meridiana Regio, ubi excitantur, et humidior et calidior est, &in his humidis regionib. plerunque Sol ea parte, quae ipsius motui propior est, multum halituum attrahit, ut manifeste uidemus. Aliae autem praedictiones sunt sine causis naturalibus, quae uocantur, ut dixi, ἀναιτιολόγται ut auguria, sortes, sunt &multae magicae seu diabolicae, ut eorum qui uocantur πυθῶνες, id est, spiritus, qui in fanaticis habitant, &interrogati haticinantur. Omnia igitur genera, quae uel nullas in natura causas habent, uel propria sunt Daemonum uaticinia, damnamus, &execramur. Et de his propria loquitur saeuerißima prohibitio in lege diuina, ubi multae sunt adpellationes. ut semper apud omnes gentes uariae imposturae diumationum fuerunt. Nec est inutile, significationes adpellationum considerare, quantum fieri potest, Nam ex significatione uoluntas legis magis intelligi poterit, Essi autem difficile est talia uocabula interpretari, quae propter linguae uetustatem &gentium mutationes, in quibus &multi ritus mutantur, non satis certo enarrari possunt, tamen aliquorum interpreLeuitici tatio certa est. Leuitiei uicesimo capite scriptum est: Vir siue mulier, in quibus est spiritus Pythonicus, aut incantatio, interficiantur, Hic prius uocabulum satis certum est ex historia Regis Saul, ubi mulier consulens Daemones, dicitur uaticinari consulto Ob, quod uerterunt Pythonem, id est, Diabolum respondentem consulentibus. Est enim πυρῶν à πυνθάνεσθα. νa 2 -Vocabulum uero Ob, dicunt ab utre factum esse, quod obseßi, cum uaticinari incipiunt, inflantur. Ideoque Graeci hanc appellationem uerterunt ἐγγασρύμυθον. Ad hanc speciem pertinent hoc tempore confulentes Diabolum in Crystallo, monstratis imaginibus Damnantur autem hae species, quia Daemones consulunt, &alienißimae sunt à rebus ordinatis à Deo. Est &altera species Diabolica, uidelicet, Incantatio, cum uerbis &certis simulachris fascinan tur ac laeduntur alij, ut cum ulcera tabifica fiunt in alijs incantatione, aut ut apud Theocritum Maritus reuocatur domum. lynx redde, domum retrahens, mihi redde maritum. Vocabulum apud Hebraeos est, Iedcuni, quod uerterunt ἐποδούς, id est, incantatores. Damnata est &haec species, quia Diabolus efficit ea, quae Incantator imprecatur, sunt inter incantatorem &Diabolos pacta. Nullam autem uult Deus pactionem &societatem nobis cum suis hostibus Diabolis esse, nec uult nos ab ipsis opem petere. In Deuteronomio, &alia uocabula racitantur, Generale est, Kesem, quod significat uaticinantem, quod potest intelligi de omnibus, qui sine causis physicis quoquo modo aliquid praedicunt. Meonen sunt, qui superstitiose certos dies eligunt aut uitant. Menahes sunt sortilegi, qui ex figuris, aut numeris, aut sortibus diuinant. Micaseph, magus, qui Diabolicis praestigijs efficit aliquid, ut fiebant a Diabolis opera magorum Aegyptiacorum, qui serpentem speciem efficichant.