# Initia doctrinae physicae 143

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/143

Hober, qui diuinant ex coeli partibus, aut augurijs, aut abusu doctrinae de Astris, ut multi impostores referunt ad Astra euentus, qui prorsus nullas habens causas, aut significationes in astris. Ab his speciebus omnibus, remoueamus Physicas praedictiones, quae sunt re ipsa consideratio ordinis diuini in natura. Manifestum est enm praedici posse, aestatem futuram esse sicciorem, aut oumidiorem, propter aliquam magnam coniunctionem. Cum igitur consideratio ordinis diuini in natura, ut praedictiones Medicae, sit res concessa, manifestum est & Astrologicas, cum metae Physicae seruantur, concessas esse, Quare & in Genesi, in capite primo scriptum est. Stellas non tantum conditas esse, ut annos, dies & menses discernant, sed etiam ut sint signa. Cum igitur Deus uelit ea rerum aliquarum signa esse, considerare in experientia, qui euentus significentur, concessum est. Quod uero scriptum est in Ieremia: A signis coeli nolite timere, hoc ipso dicto potius ars confirmatur. Vocat enim signa, aliquid igitur denunciant. Sed Ecclesiam Deus consolatur, ne in calamitatibus generis humani, se quoque interituram esse existimet, Sed sciat se Deo curae esse, se exaudiri & seruari, etiam cum deficiunt causae secundae. Sic cum Deus prohibet nos succumbere dolori in morte, non hoc sentit, nihil mali esse mortem, sed quia res horrenda est, opponit consolationem, & auxilium nobis promittit. Sed hic necesse est simul doceri, Nequaquam omnes euentus ad astra referendos esse, Sed cum de actionibus humanis & euentibus, qui hominibus accidunt, loquimur, causae praecipuae sex considerandae sunt, Voluntas hominis Temperamenta, Astra, Deus & Diaboli. Item, externa uiolentia, quae uarias causas impulsionis habere potest. Quod Paris abduxit Helenam, non stellae, sed in utroque uoluntas propric causa est. Et uoluntatates accensas impellit Diabolus. Poterat autem uoluntas in Paride reuera se frenare, ac imperare membris, ne alienam abducerent. Et Helens aduersari potuit, ac imperare membris, ne machum sequerentur.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
