# Initia doctrinae physicae 144

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/144

Temperamenta in multis manifestae cause sunt morborum, item inclinationum ad artes, & ad actiones morales: Vt hi, in quibus copiosa est atra bilis, quartanae Febri magis obnoxij sunt. Alij in quibus copiosa est rubra bilis, iracundiores sunt. Alij, in quibus temperata crasis est, declinans ad Melancholicam, magis idonei sunt ad percipiendae artes. Etsi autem temperamenta aliquid sumunt à semine, hoc est, aliquam parentum similitudinem referunt; tamen uariari ea à Stellarum positu manifestißimum est. Ideo saepe fratrum, etiamsi lineamentorum similitudo est, tamen ingenia & mores plurimum differunt. Item Patris & Flli excellens uirtus fuit Scipionis Africani superioris, haud dubie propter aliquam superiorum Planetarum coniunctionem. In Filio uero magna & corporis & animi imbecillitas fuit. Ac manifestißimum est, robore corporum, ingenijs & moribus saepe dißimiles esse fratres, cuius dißimilitudinis causam in positu Astrorum conspici non dubium est. Vt supra dictum est de Marchione lohanne Alberto ualetudinario, cuius frater Albertus Dux Prußiae, quanquam natu maior, & expertus maiorem fortunae uarietatem, tamen ualetudine firma est, & senex adhuc robur habet militare. In moribus & artium studijs aliquid etiam uariant educatio & disciplina. Sed haec duo ad primum pertinent, scilicet ad uoluntatem. Dei beneficia peculiaria multa sunt in omnium hominum uita, ac praesertim piorum, ut quod Moises seruatur, quanquam iam in undas abiectus non ad Stellas referatur, sed singulare Dei beneficium esse ducatur. Ac sciamus Leum saepe inuocantibus opem ferre, cum a secundis causis destituimur, saepe etiam secundas causas, quae tristes euentus imitantur, mitigare, ut manifestum est primos parentes destitutos omnibus secun dis causis, receptos, & ex morte reuocatos esse. Ita cum Moisen & populum educit per undas, cum Iosuae praelianti sistit Solem, manifeste opem fert suis supra causas secundas, Et haec Exempla ostendit, ut nos quoque in necessarijs negocijs, petamus & expectemus ab eo auxilium, etiam cum rerum natura nos destituit, Vt in Psalmo dicitur: Pater & Mater dereliquerunt me, Dominus autem suscepit me. Et Ionathas inquit: Deo facile est uincere per paucos. Et de Abraham inquit Paulus: Credidit contra spem in spem. Omnino tribuendus est Deo hic honos, ut statuamus eum, & posse & saepe uelle opitulari, etiam cum tize dibzy G Google cum a rerum natura deserti sumus. Idque ita fieri multi homines experiuntur, qui haec cius beneficia praedicare debent, ut gloria Dei fiat conspectior, & collocetur Deus supra rerum naturam, & supra stellas, nec propter minas Astrorum existiment homines Deum fatali neceßitate uelut carcere clausum teneri, & non mutari Astrorum minas, qua de re postea plura dicam. A Diabolo sunt multi tetri impetus, ut Neronis libidines, etsi talibus resistere aliquo modo uoluntas humana potest.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
