Latin
147
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 147
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur prodest ad tuendam ualetudinem, &uitandos, aut certe mitigandos morbos Ac libellus extat inter Galeni opera, collectus ex Diocle, qui Antigoni Regis Medicus fuit, erudite disserens de causis coelestibus morborum. Secundo, mores &studia melius regi poterunt, inspecta inclinatione. Nam infoelix Miles, &meptus Musicus, aut Poeta erit, qui repugnante inclinatione, aut militare, aut canere uolet. Sed consideret quisque, quid mediocriter iuuante natura, efficere poßit, ac bonas inclinationes diligentia adiuuet, prauas reprimat, Sicut Ptolemaeus praecipit, inquiens: Sapiens anima adiuuat uim coelestem, sicut bonus agricola cultura terram adiuuat. Natura fit plerunque, ut congruant temperamenta, inclinationes, &euentus. Bonum temperamentum corporis. gignit motus moderatiores, &magis regulares. Malum temperamentum rapidos motus ciet, uel ad iram, uel ad libidines: Vt nati in coniunctione Solis, Lunae &Martis aut certe si Solem &Lunam in coniunctione, Mars aliunde infausto aspectu aspicit, propter sanguinem ualde ustum, &spiritus fumosos &mordaces exaestuantes, nec crasin bonam habent nec mores placidos, suntque praecipites in iram. Et interdum irati ruunt in tristes &tragicos casus. Tales naturae, etsi sunt infoelices, aliae magis, aliae minus, tamen si Stellarum positu considerato, pericula prospexerint, &frenare se disciplinae annitantur, multa saeua mala uitare poterunt, quia manet in natura hominum libertas, quae prauas inclinationes cohaercere potest. Nec Deus frustra disciplinam instituit. Et multum ualent in regendis moribus, sobrietas, circumspectio, adsuefactio ad contationem, &ad reprimendos subitos impetus. Et haec diligentia multo est foelicior, cum accedit ardens inuocatio Dei. Prodest igitur aliquo modo praeuidere pericula, ut remedia contra ea diligentius opponantur, De qua utilitate addam &hanc admonitionem tertiam. Tertio, ideo etiam prodest nosse Stellarum significationes bonas &malas, ut ipsa nos consideratio naturae erudiat, ac ostendat, qui euentus à Physicis causis seu stellis, proprie oriantur, qui proprie oriantur a Deo, qui a Diabolis. Propter hoc discrimen sobria consideratio Stellarum utilis est. Multa sunt beneficia diuina quotidiana, &multae liberationes, quae non possunt proprie ad Stellas referri, ut incolumitas Danielis inter Leones.