Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Querela potius addenda erat, &deploranda coecitas in multis atheis, qui dubitant de hoc ordine naturae &de opifice. Ac nos singulos oportuit acerrime nobis ipsis irasci, quod cum mentes nostras aspicimus, non simul cogitamus de Deo conditore? &de ingenti amore ipsius erga genus humanum, nec agimus ei gratias. Quae eloquentia potest has res maximas exponere, Deus condens hominem, transfudit in eum suas dotes, quae in ipso sunt summae, sapientiam suam, scilicet legis noticiam, Deinde libertatem uoluntatis, ac iustitiam, qualis in ipso fuit. Imo in nos etiam Spiritum sanctum ex suo pectore effudit, qui erat incendium amoris mutui in Deo erga nos, &in hominibus erga Deum, priusquam natura hominum à Deo auersa fuit. Haec tanta Dona cum nobis attribuerit, fateri necesse est, quod uere diligat genus humanum. Pudeat igitur nos ingratitudinis nostrae, quod non solum non diligimus conditorem, qui tanta decora nobis donauit, imo qui nos socios suae naturae fecit, dato Spiritu sancto, sed etiam furenter adhuc dubitamus, an sit Deus conditor, an curet homines, an naturalordinata sit. Procul eijciantur hae dubitationes ex mentibus, "idie in inuocatione consideremus ordinem in napogl byl in natura, &Dei dona in nos transfusa, &amorem patrium erga nos, qualis est in hominibus erga natos. His commonefactionibus confirmemus ueras cogitationes de prouidentia. Deinde addamus &euidentißimum illud testimonium amoris erga nos, quod misit Deus Filium, &addidit testimonia, quod reuocauit mortuos in uitam, Cogitemus &promißiones traditas, &hanc de Deo lucem in nobis augeri etiam à Deo petamus. Haec etsi extra Philosophorum disputationes dicta sunt, tamen hoc loco non sunt intempestiua, ubi disputatur, an natura a Deo ordinata sit. Sit igitur haec conclusio huius quaestionis: Naturam agere propter finem, quod dextre intelligatur hoc modo: Consilio architecti species in uniuersa natura &ordinatas esse, &seruari, &certas habere formas, &effectiones, &in singulis mixtorum speciebus certum modum esse propagationis seu generationis, ac tendere eas ad generationes, formas &effectiones, inclinatione insita suis corporibus à mente architectatrice, ut Grano tritici insita est uis gignendi triticum, Boui gignendi bouem, Absinthio pellendi bilem. Talis ordo in singulis speciebus conspici potest, Sed tamen in homine illustrior est, quia multi gradus sunt in hominis uiribus, Homo generat hominem, homo intelligit discrimen actionum conuenientium &non conuenientium, &prospicit finem, ad quem natus est, &consulto ad eum accedit.