# Initia doctrinae physicae 153

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSA FINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/153

Item species quae Pausaniae minitata est, cum interfecisset uirginem Bizantij, cum Statua hunc uersum sonaret. σεῖχε δίκοης ἄσορ, μᾶλᾷ τοι κακὸν ἀνδράησιν ὕβρις. Ad poenam properas, adfert iniuria damnum. Talia spectra nihil ad Physicos pertinent, sed sunt alias mali, alias boni angeli, offerentes sehominum oculis. Secundum genus sunt μετέωρα, ut Comete, Chasmata, Terrae motus, Traiectiones. Haec pertinent ad Physicos, habent enim in materia causam, Et quanquam exigua incendia in aere, que crebro accidunt, ut Stellae cadentes, saepe nihil significant de humanis euentibus, tamen maiora & rariora, ut Cometae, aut Chasmata, plerunque aliquid de humanis euentibus significant, ut ClaudiaEt coelo nus inquit. byGo Et coelo nunquam spectatum impune Cometen. Et Ioachimus: ὀυδεὶς κομέτης ὅστις ἐν κακὸν φέρει. Quaerunt autem Astrologi causam, unde illa halituum moles contrahatur, & quomodo accendatur. Ea quaestione explicata, responderi & ad hanc deinde poterit, An natura intendat Cometas, id est, An ordine aliquo naturae talia signa exhibeantur. Tertium genus prodigiorum est, res inusitatae, quae praeter naturae ordinem fiunt in aere, aut in terra, aut in animantibus, etiam sine causis Physicis: Vt in aere species dimicantium exercituum saepe conspectae sunt. Et Virgilius inquit: Armorum sonitum toto Germania coelo Audijt: Nec tantum historiae ueteres exemplorum plenae sunt, sed etiam recentia multa recitari possunt. Nuper in Heluetijs in aere conspecti sunt duo Leones inter sese certantes, quorum alter alteri caput mordicus auulsit. Est & multorum annorum historia in uisione Slesuicensi de his ipsis bellis Saxonicis, ubi postrema species est, Camelus bibens ex flumine. Qua specie significari Turcorum aduentus ad Danubium aut Rhenum uidetur. Tales imagines, cum picturae sunt rerum futurarum, fiunt non temere, sed consulto, uidelicet, alias à bonis, aliàs à malis Angelis. Hae species non sunt proprie μετέσρα, aut r.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
