Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 155
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem causa sit ordinata, scilicet metu Planetarum, sequitur &effectum aliquo modo ordinatum esse, Et ut illa dira Planetarum congreßio significat aliquibus gentibus mutationes Regnorum, &uarios motus, ita significat idem istaflamma cometae, quae &ipsa suum uenenum in aere spargit, quo multorum temperamenta inficiuntur. Sic &de monstris dici potest, quae nascuntur in animantibus. Multae Icues deprauationes accidunt, quae casu fiunt propter uarios fluxus materiae. Conseruat materiam uniuersam, &specierum figuras, Natura seu mens aeterna architectatrix mundi &gubernatrix seu motus coeli uniuersalis. Nec tamen propterea necesse est singulas partes materiae in his fragilibus corporibus certo ordine ferri. Saepe fiunt promiscui fluxus, qui nihil significant: Vt Pyrrho pro dentibus, qui in alijs sunt distincti, fuerunt duo ossa continuata gingiuis insita. Fortaßis hoc in Rege magnanimo singulare robur significabat. Sed fuit in Gynaeceo Ducis Luneburgensis, uirgo nobilis, cui eodem modo duo ossa continua pro dentibus erant, in qua etsi grauitas eximia erat, tamen nihil praeterea significari animaduersum est. Interdum insignes foetus propter ipsam imaginem significare aliquid consentancum est, ut ante bellum Germanicum, quod Carolus Imperator aduersus Ducem Saxoniae &foederatos geßit, natus est infans in pago quodam Francorum, cui exempto ex aluo matris culter iacuit in uentre, eminens cuspide extra uentrem, qui &paulatim facta suppuratione extractus est. Omnes iudicarunt bellum ciuile significari. Nec potest hic Physica causa reddi. Vnde enim culter insertus fuisset aluo matris? Sed Diabolicis praestigijs culter uentri infantis infixus est, ad significandas mutuas caedes ciuium, qui uelut in uiscera sua ferrum postea strinxerunt. Ex his omnibus quae dicta sunt, intelligi potest, quid ad Democriti argumentum respondendum sit, manere scilicet principalia membra in natura, &conseruari ordinem, etiamsi in inferiore materia aliqui particulares uagi motus sint. Addatur autem hoc loco quaestio Ciceronis: Quid prodest signa ostendi, si euentus, qui significantur, uitari non possunt? Stoici respondent, ideo ostendi, ut sint testimonia, hunc mundum prouidentia regi, nec casu sequi, euentus, Sed à mente gubernatrice mundi eos regi quae &signa ostendat, ut testetur, suo consilio euentus illis signis conuenientes secuturos esse. Sed nos doctrina coelestis plus docet. Ideo praemoneri nos, quia mitigari uentura mala possunt, Sicut Christus concionatur de horrendis con fusionibus generis humani, futuris in hac ultina mundi senecta, ac iubet, ut simus uigilantes, &ad Deum confugientibus promittit futurum, ut non opprimantur communibus calamitatibus.