Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim discrimen Solis &Lunae sciri posset, nisi motu discernerentur? Sic homines discernunt sui motus à beluis, marem à foemina, ac late patet dictum, ἀναγκαῖον ἄγνοσμέμης κύσεως, ἄγκόσαι καὶ τὴν φύσιν. Manifestum est igitur, postquan de corpore dictum est, &de natura, &causarum discriminibus, nunc proprietates corporum addendas esse, quarum praecipua est motus. Deinde sequentur Locus &Tempus, quia corpus nec sine loco, nec sine tempore esse potest. Hunc ordinem capitum huius doctrinae si iuniores considerabunt, facilius intelligent, quid agatur in his libris, &cernent, non res procul positas extra conspectum mediocrium ingeniorum tradi, sed parua quaedam initia amplißimarum disputationum, quae postea de alterationibus, mixtionibus, generationibus, &corruptionibus extruuntur, cum causae morborum &remediorum quaeruntur, aut cum quaeritur, unde oriantur μετέωρα. aut quomodo in terra nascantur metalla, aut fiant alterationes multiplices in corporibus animatis &inanimatis. Nunc igitur recitabo breuem &tenuem definitionem motus, ab Aristotele traditam. Motus est actus eius quod est in potentia, in quantum huiusmodi. Figura orationis obscura est ignoranti Aristotelicam consuetudinem, quare ordine uerba declaranda sunt. Ens in potentia, significat Aristoteli subiectum, quod recipere aliquam formam potest, &ad eam tendit. Actus uero significat in subiecto agitationem aliquam uel substantialem, uel accidentalem. Sed hic de accidentali agitatione tantum dicitur. Haec ut minus sint obscura, addamus manifesta exempla. Nauis est corpus, ac subiectum, quod motu ad metam aliquam impelli potest. Cum igitur impellitur, nauis est quiddam in potentia, quia tendit ad terminum aliquem. Sed ipsa agitatio, qua se Nauis aliter habet quam prius, est motus, quo acquiritur terminus. Aqua subiectum est, in quo mutari qualitas aliqua potest. Cum igitur admota igni, calefieri incipit, iam in aqua agitatio noua est, seu iter ad aliam formam. Vsus est autem Aristoteles nomine Endelechis, quod uertit Boetius Actum, id est, agitationem, sicut ueteres locuti sunt: Militem oportet in actu mori, id est, agentem ac praeliantem.