# Initia doctrinae physicae 159

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSA FINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/159

Ideo subobscura uidetur, ac tantum hoc dicitur: Motum esse agitationem, qua subiectum aliter se habet, quam prius, sicut & Galenus Motin definiuit: Moueri est aliter se habere quam prius, & aut acquirere aliquid, quod prius nondum aderat, aut abijcere praesentem formam. Haec descriptio perspicua est, etsi propterea, quia de genere loquitur, non sic in oculos incurrit, ut si de motu alicuius machnae diceretur. Eadem autem prorsus sententia est definitionis Galeni, quae est Aristotelicae. Motus est actus, id est, acquisitio formae, uel abiectio, in mobili, quod alijs uerbis ita dicitur: Motus est acquisitio succeßiua, seu abiectio formae alicuius in subiecto. Multa πάροργα in his tenuibus materijs disputata sunt, quae omitto, ut: an motus distinguatur à mobili, & à forma quae acquiritur. Hic dißimiles responsiones sunt de motu locali, & de alterationibus. In alterationibus consentaneum est, motum non distingui realiter à forma, quae acquiritur, ut Calefactio, re ipsa est caliditas paulatim per partes acquisita. Hinc talem definitionem motus aliqui tradiderunt: Motus est ipsa forma, que succeßiue per partes acquiritur. Sed in motu locali non acquiritur forma haerens in corpore, Sed ipsum corpus succeßiue adplicatur alijs terminis, Est igitur motus localis, ipsum corpus mobile adplicatum succeßiue alijs terminis. Sed has argutias relinquo. Quot sunt species Motus? Sex species pueriliter numerantur, quia tot sunt species motus, quot sunt genera rerum seu terminorum, qui acquiruntur aut abijciuntur, Sunt autem genera rerum quatuor: Substantia, Quantitas, Qualitas & Locus, ac duae species in substantia recitantur, duae in quantitate. Generatio est motus seu mutatio, quae acquiritur forma substantialis, seu totius indiuidui, seu partis in substantia. Sicut & nutritionem recte dicunt esse generationem, sed partis, quia Nutrimentum uertitur in substantiam aliti, eaque mutatione acquiritur forma substantialis, sed ut in parte. Corruptio est motus scu mutatio, qua abijcitur forma substantialis. Augmentatio est motus seu mutatio, qua acquiritur maior quantitas. Multas hic disputationes omitto, quando augmentatio sit nutritio, quando mixtio, quando accumulatio, ut cum multa legumina coaceruantur. Diminutio est motus seu mutatio, qua maior Quantitas diminuitur. Alteratio est motus, quo acquiritur, aut abijcitur aliqua qualitas: Exempla de qualitatibus corporum manifesta sunt, ut in aqua dicimus factam esse alterationem, cum abiecto frigore recepit calorem. In aere dicimus factam esse alterationem, cum pulsis tenebris, lux infusa est. Inde iudicetur & de animae qualitatibus, quae sunt duplices. Aliae sunt qualitates in intellectu, ut notitiae, Aliae in uoluntate seu potentia adpetente.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
