# Initia doctrinae physicae 160

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSA FINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/160

Vt in mente, discentis facta est alteratio, cun accepit nouam notitiam, ut cum primum uidet quispiam Leonem. Haec noticia etsi actio est senjuum, aut intellectus, pingens imaginem, tamen qualitas dicitur. Sic alteratio est, cum Cicero inuitatus clementia Iulij, quem oderat, uult iam ei bene esse, & incipit eum diligere. Tales mutationes collocantur etiam inter alterationes, Et recte dicitur: Habitus & adfectus, praesertim durabiles, ut amorem, odium, qualita. tes esse. Loci mutatio, est motus, quo subinde aliud spacium acquiritur in continente corpus, aut corporis partes. Quomodo nominantur initia & fines motuum? Terminus à quo dicitur, unde fit motus. Terminus Ad quem, est id, quod acquiritur motu. Quae est proprietas Motus? Proprictas motus est, succeßiue fieri. Ideo Aristoteles inquit: Omnis motus fit in tempore, id

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
